monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 10
De colore quaesitum est: quidam aperte invecti sunt in divitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam viam. cum praeter haec nihil sit, LATRO volebat videri invenisse quartum genus, ut hoc modo in divitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas, propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inventus est, et cetera. hoc est autem medium illud genus nec dimittendi divitem nec accusandi; nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet, quia distulit.